OCR Output

que mali quoque fervant metu pane, nec furantes,
nec occidentes, nec blaiphemiam in Deum jacientes ,
nec maledicentes patri aut matri. Nam quod Paulus
docet, per Legem dari cognitionem peccati, alias excu¬
tietur. Quin arbitror confultius, ut hic obiter eum
ab hac arce deturbemus. Quandoquidem hoc eft unum
præcipuum telum, quo pugnat adverfus eos qui tri¬
buunt aliquid vel libero arbitrio, yel meritis homi¬
num. Hoc igitur femel illi excutiamus è manibus, ne
toties eadem audiamus impune. Primùm igitur aflu¬
memus id quod conftat, 244/47 Apoftolum illic age¬
te cum Gentibus ac Judxis; fed cum Judæis præci¬
pue, ut declaret omnibus opus efle gratia , que per Eu¬
angelium citra difcrimen offerebatur omnibus: cum
nec Gentes per nature legem, ac philofophiam cog¬
noviflent Deum, & fi cognoverunt, res conditas præ¬
tulerunt conditori: nec Judzos conftaret fuifle juitifi¬
Catos per opera Legis, guin potius Legem ipfis occa¬
fionem dedife gravius peccandi. Quædam enim pec¬
cata funt, quæ lex naturæ non indicat omnibus, qua¬
lis fortaffis eft concupifcentia rei alienæ ,quæ neminem
lædit. Verùm dum hæc quoque Mofi Lex prodit effe |
peccata, magis oneratur confcientia Judæi. Hujus ge¬
neris funt & omnes fere ceremonia. Neque enim na¬
ture lex fentire poterat efe peccatum yefci carne fuil¬
la, ne erat quidem ex fefe peccatum, nifi Lex vetuif- |
fer. Judi vero prapoftere fervantes Legem, circum¬
cifonem, delectum ciborum, fabbatifmos, conta&um
morticiniorum, neomenias , ceereraque hujus generis fu¬
perititiofe fervabant, negligentes ea que Legis erant
caput, amorem Dei ac proximi. Potiffimum vero Pau=
lus ferit ex Gentibus Philofophos, ex Judæis Pharifæos
Scribafque. In his enim plurimum erat faftus, & hi
potiflimum refitebant Euangelio. Nam fapientes illi
contemnebant crucis ftultitiam, & crux, que vacabat
ad peenitentiam, offendebat Pharifaos falfa juftitie per¬
fuafione turgidos. Sic tamen percellit utrofque, ur u¬
trifque delinitis fpem bonam faciar. Gentibus detrahit
eriftam primo Capite, ita inquiens „Ut fint inexcufabiles,
Judæos dejicit proximo Capite, Si antem ta Jadens cog¬
nominaris, &c. Rurfus hic Gentes fublevat: Cum enim
Gentes qua legem non habent, naturaliter ca que legis
Jent, facinnt, &c. Judæos fublevat ur. Cap. Quid erga
amplins Fudzo eft, &e. Ad coarguendas Gentes non us
titur teftimonio Scripturarum; quod illarum- impietas
eflet in propatulo, videlicet idololatria, & libidinum
nefariarum turpitudo, que traduéta eft & ipforum li¬
bris. Ad Judxos, qui fibi jufti videbantur , coarguendos

A

B

C

D

utitur Legis teſtimonio: Qzia non eft juſtus quifquam.
Non eft intelligens aut requirens Deum. Quæ ne Judæi
torquerent velut in Gentes dicta, fubjicit Paslus : Sci¬
mus autem quoniam quecungue Lex loquitar, his qui în
Lege funt loquitur, Mox velut indignantibus Judeis,
Nihil igitur nobis profuit Lex, Profuit, inquit, non ad
Juftitiam, fed ad hoc ut peccatum veftrum effet evi¬
dentius, ut diſſimulare non poſfitis. Nam Grecis eft
Non yraars, quod cognitzonem fonat, fed Sriyvacic, quod
magis fonat agnitionem. Nam qui cognofcit, diffimulat
ac negligit; qui agnofcit, fatetur. Lex enim velut ap¬
pellans confcientiam peccatoris, non finit illam diffi¬
mulare vitium fuum. Non eft igitur quod Judxus de
Lege glorietur, cum per cam magis traducatur ipfius
iniquitas. Jam conftat ea, quæ 1. Cap. Gentibus expro¬
bravit, non quadrare in fingulos Ethnicos. Nec enim
apud illos nullus erat à nefandis libidinibus immunis,
aliifque factis atrocibus, quæ multa commemorans ,
1 Corinth. yr. {ubjicir 1@ hac faiffis quidam , five aliqui,
Non dicit omnes. Nec in omnes Judæos quadrant illa:
Noa off requirens in Deum, venenum Alpidum fab labiis
eorum, veloces pedes eorum ad ejfandendum fanguinem ,
cum in Scripturis facris legantur complures honorati
cognomine juftorum ac Deum timentium. Quin & in¬
ter hos, qui cognominis hujus honorem, nec apud De¬
um nec apud homines promerebantur, crant quamplu¬
rimi, qui pon omnino yacabant timore Dei, nee fe¬

|
|
|

|
Fi

ERASMI 1348

ftinabant ad effundendum fanguinem, nec venenum
afpidum portabant {ub labiis. Hacc igitur in genere di~
&a funt, preefertim in Judæos, quod plerique tales eh
fent, id quod declararunt in condemmatione Chrifti,
ad impium facinus concordes, Pontifices, Seniores,
Scribe, Pharifxi & populus. Deinde difquirunt Inter¬
pretes de qua Lege loquatur hic 248/45, quando vocem
hanc varie ufurpat in hac ipfa Epiftola. Satis tamen
conftat hoc in loco fieri mentionem Legis AZofarce. Sed
quærendum eft de qua parte Legis loquatur. Mihi vi¬
detur loqui de crafliore parte, que piæferibit ceremor
nialia, quæque vetat manifefta facinora que puniunt
etiam leges humane. Meminit enim circumcifionis 5
quo nomine compleétitur omnia ceremonialia. Et in
peccatis hæc refert: Qui predicas non farandum s fara¬
ris: qui dicis non machandum, mecharis: qui abomina¬
rts idola, facrilegium fac, Nam hee faciebant omnes
Judzei? Nec hodie faciunt omnes. Ex his igitur juxta
litteram obfervatis vindicabant fabi juftitiam adeo, ut
aut recufarent Euangelii gratiam veluti non neceffa¬
riam, aut negarent cam abfque Legis præfidio {uffice¬
re. Rurfus in fequentibus videtur intelligere opera Le¬
gis , circumcifionem ; reliquafque ceremonias : Arbitra=
mur enim inquit, juftificart hominem per fidem fine ope=
ribus Legis. Alioqui fi ponas opus Legis elfe vitare ho¬
micidium, facrilegium , adulterium ,& perjurium, itena
diligere Deum fuper omnia, & proximum ficut teipfum:
fine his neminem juftificat fides, imo fine his mortua
eft fides, ne dicam mortifera, fi qua tamen omnino eft. `
Huic confonant que tractat Capite 1v. de Abraham, qui
nondum circumcifus per fidem meruit juftitiæ laudem.
Neque enim Euangelium fert illum, qui non abftinetà
furtis & adulteriis. Ponendum & illud, hic non agi de
tota vita Chriftianorum, fed de his qui ex Paganifmo
aut Judaifmo veniebant ad baptifmum. De quibus in
commune dicitur, omnes peccaverunt, C egent gloria
Dei: non quod omnes ea facinora commiferant que
fupra commemoravit, fed quod nullus haberet plenam
illam & Euangelicam juftitiam, qua nos juſtos reddit
apud Deum. Diftinguit enim Euangelium juftitiam
Pharifæorum ab Euangelica, quemadmodum hic Apo¬
ftolus diftinguit juftitiam hominum a juftitia Dei. Mure
autem fine Lege juftitia manifeftata eft , {edaddit, jaftitia
Dei. Ac mox, fuffitra antem Dei, per fidem fefe Chri¬
fti. Extra controverfiam eft, ne Judæos quidem jufti¬
tiam hanc confecutos nifi per donum fidei in Chriftum.
Er ideo Paulus ait, juftitiam Dei nunc manifeftatam ,
fignificans olim fuiffe tum in Gentibus, tum infudxis,
fed velut occultam , nunc per Euangelium copiofius ac
palam effundi in omnes Orbis nationes. Confiderandum
& illud, adverfus quos hac adferat Pawlzs. Nimirum
adverſus feroces fibi littera Legis placentes Judæos.
His adimens gloriam inanem, dicit Legem nihil aliud
attuliffe quam agnitionem peceati, hoc eit, teftimonium
damnationis. Hee enim una præcipua clavis eft obfer¬
vare quid agar, cum quibus agat, qua occafione loqua¬
tur, quid {peétet Scriptura. Qua quidem in re Pal
haber eriam peculiare quiddam,in omnia fe vertere fo¬
litus, ut efficiat quod inftituit, non malitiofa callidaque
vatritie , fed humanz falutis avidiftima caritate. E¬
levat, exaggerat, vulnerat, mitigat, alia fubticet,
alia differt : caritatis hoc artificium eft » bon verfu¬
tie. Proinde fi quis in hujus Epiftolis fuperftitiole ve¬
lit urgere voces ac fyllabas, in multas incuyret abfur¬
ditates. Ita quod hic in elatos ac fuperciliofos intendit
Judæos, dicens , Legem talibus non conferre juftitiam a=
pud Deum:,id Zerberzs fic torquet quafi Lex univerfa
omnibus preceptis, etiam his que fidem, pietatem &
caritatem preecipiunt , cam exhortationibus, minis, ex¬
fecrationibus, objurgationibus , blanditiis, promiffis, ex~
poftulationibus additis, quibus undique plena eft uni¬
verfa Scriptura, nibil aliud efficiar quam ut homo intel¬
ligar, fe nihil corum implere poffe que preecipiuntur,:
eviamfi adfit pratia. Judæis Legis oblervationem abfque
gratia non fuffeciffe ad veram juftitiam, fatemur &
nos,