OCR Output

188

quam piae mentes tanto studio suspirant? Nempe
Spiritus absorbebit corpus, utpote victor ac fortior:
Idque hoc faciet facilius, partim quod jam olim in
vita corpus ad hujusmodi transformationem repurgariti
atque extenuarit. Deinde spiritus a mente illa summa
mire absorbebitur, quippe infinitis partibus potentiore.
Ita ut jam totus homo extra se futurus sit, nec alia
ratione felix futurus, nisi quod extra sese positus,
patietur quiddam ineffabile a summo illo bono, om¬
nia in se rapiente. Jam haec felicitas quanquam tum
demum perfecta contingit, cum animi receptis pristinis
corporibus, immortalitate donabuntur: Tamen quon¬
iam piorum vita nihil aliud est, quam illius vitae
meditatio, ac velut umbra quaedam, fit ut praemii
quoque illius aliquando gustum aut odorem aliquem
sentiant. Id tametsi minutissima quaedam stillula ?)
est, ad fontem illum aeternae felicitatis, tamen longe
superat universas corporis voluptates, etiamsi omnes
omnium mortalium deliciae in unum conferantur :
Usque adeo praestant spiritalia corporalibus, invisi¬
bilia visibilibus. Hoc nimirum est quod pollicetur
Propheta: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in
cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus dili¬
gentibus se *). Atque haec est Moriae pars, quae non
aufertur commutatione vitae sed perficitur. Hoc igi¬
tur quibus sentire licuit, contingit autem perpaucis,
ii patiuntur quoddam dementiae simillimum, loquuntur

2) Demin. ab E. fictum, ut degustatiuncula in fin. cap.
3) Ep. ad Cor. IL 2, 9 (cl. Isaiae LXIV. 4), ubi tamen legitur:
++. ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum.