Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000054/0000

MB_026_A_042

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
221
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000054/0211
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 212 [212]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000054/0211

OCR

188 quam piae mentes tanto studio suspirant? Nempe Spiritus absorbebit corpus, utpote victor ac fortior: Idque hoc faciet facilius, partim quod jam olim in vita corpus ad hujusmodi transformationem repurgariti atque extenuarit. Deinde spiritus a mente illa summa mire absorbebitur, quippe infinitis partibus potentiore. Ita ut jam totus homo extra se futurus sit, nec alia ratione felix futurus, nisi quod extra sese positus, patietur quiddam ineffabile a summo illo bono, omnia in se rapiente. Jam haec felicitas quanquam tum demum perfecta contingit, cum animi receptis pristinis corporibus, immortalitate donabuntur: Tamen quoniam piorum vita nihil aliud est, quam illius vitae meditatio, ac velut umbra quaedam, fit ut praemii quoque illius aliquando gustum aut odorem aliquem sentiant. Id tametsi minutissima quaedam stillula ?) est, ad fontem illum aeternae felicitatis, tamen longe superat universas corporis voluptates, etiamsi omnes omnium mortalium deliciae in unum conferantur : Usque adeo praestant spiritalia corporalibus, invisibilia visibilibus. Hoc nimirum est quod pollicetur Propheta: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se *). Atque haec est Moriae pars, quae non aufertur commutatione vitae sed perficitur. Hoc igitur quibus sentire licuit, contingit autem perpaucis, ii patiuntur quoddam dementiae simillimum, loquuntur 2) Demin. ab E. fictum, ut degustatiuncula in fin. cap. 3) Ep. ad Cor. IL 2, 9 (cl. Isaiae LXIV. 4), ubi tamen legitur: ++. ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1638 px
Image height
2463 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
919.83 KB
Permalink to jpg
edr_000054/0211.jpg
Permalink to ocr
edr_000054/0211.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit