OCR Output

189

quaedam non satis cohaerentia, nec humano more,
sed dant sine mente sonum, deinde subinde totam
oris speciem vertunt. Nunc alacres, nunc dejecti,
nunc lacrymant, nunc rident, nunc suspirant, in
summa, vere toti extra se sunt. Mox ubi ad sese
redierint, negant se scire, ubi fuerint utrum in cor¬
pore, an extra corpus, vigilantes an dormientes, quid
audierint, quid viderint, quid dixerint, quid fecerint,
non meminerunt, nisi tanquam per nebulam, ac
somnium, tantum hoc sciunt, se felicissimos fuisse,
dum ita desiperent. Itaque plorant sese resipuisse,
nihilque omnium malint, quam hoc insaniae genus
perpetuo insanire. Atque haec est futurae felicitatis
tenuis quaedam degustatiuncula.

GAPUT LXVIII.

Verum ego jamdudum, oblita mei ürèp Tè foxau¬
uiv 71d !). Quanquam si quid petulantius aut loqua¬
cius a me dictum videbitur, cogitate et Stultitiam ,
et mulierem dixisse. Sed interim tamen memineritis
illius graecanici proverbii rorAdx To Kat (wede Mp
xaraxalpioy eîrey ?), nisi forte putatis hoc ad mulieres

1) De iis qui limites transgrediuntur Plato, Cratyl. P. 413 A (XAAe97921)
et Luc. Gall. p. 712. Cf. Pollux, Onom. III Segm. 151.
2) Hic antiquissimus versus vice proverbii celebratus est. Gellius II.
6, 9, ubi Hertzius edidit:
IloAAdxr ual uyroupòs avip Jara neaipiov elmey.
Emendaverat E., legens xyrwpés, imprimis auctore Paulo Bombasio
Bononiensi. Vid. Ad. I. 6, 1 (P. 220 F).

7