Quod quidem magis perspicuum fiet, si quem¬
admodum pollicita sum, paucis demonstraro, sum¬
mum illud praemium nihil aliud esse, quam insaniam
quandam. Primum igitur existimate Platonem tale
quiddam jam tum somniasse, cum amantium furorem
omnium felicissimum esse
scriberet 1). Etenim qui
vehementer amat jam
non in se vivit, sed in
eo quod amat, quoque
longius a se ipso digre¬
ditur, etin illud demigrat,
hoc magis ac magis gau¬
det. Atque cum animus
a corpore peregrinari
meditatur, neque probe
suis utitur organis, istud
haud dubie furorem recte
dixeris. Alioqui quid sibi
vult, quod vulgo etiam
dicunt: Mon est apud se,
et ad te redi, et sibi red¬
ditus est? Porro quo amor
est absolutior, hoc furor
est major, ac felicior.
Ergo quaenam futura est
illa coelitum vita, ad
1) ...0¢ én” sùruyig th ueyiory rapà bediv 4 roradry mavix didorar,
< Pilat: Phaedr. P. 245 B.