quem tamen plerique nec esse credunt, quia non
cernatur oculis. E diverso illi primum in ipsum Deum,
rerum omnium simplicissimum, toti nituntur: secun¬
dum hunc, et tamen in hoc, quod ad illum quam
proxime accedit, nempe animum: corporis curam
negligunt, pecunias ceu putamina 8) prorsus asper¬
nantur, ac fugitant. Aut si quid hujusmodi rerum
tractare coguntur, gravatim ac fastidienter id faciunt,
habent tanquam non habentes, possident tanquam
non possidentes °). Sunt et in singulis rebus gradius
multum inter istos diversi. Principio sensus tametsi
omnes cum corpore cognationem habeant, tamen qui¬
dam sunt ex his crassiores, ut tactus, auditus, visus,
olfactus, gustus. Quidam magis a corpore semotti,
veluti memoria, intellectus, voluntas. Igitur ubi ‘se
intenderit animus, ibi valet. Pii quoniam omnis animi
vis ad ea contendit, quae sunt a crassioribus sensibius
alienissima !°), in his velut obbrutescunt, atque obstu¬
pescunt. Contra vulgus in his plurimum valet, in illis
quam minimum. Inde est, quod audimus nonnullis
divinis viris accidisse, ut oleum vini loco biberint !),
sit, quo sit corporis aut externis bonis pienior... (Cic. de Fin. B. et
MEtll 13,43);
Plura apud Aristotelem Polit. VII. 1 et alibi.
8) Cf. Ad. I. 8, 8 (P. 305 B).
9) CE Ep ad: Cor. I. 72946130,
10) Plura de his Arist. in 1. de Anima, ubi III. 4, 7 rd wey ydp
œiobyrixdy où” Uvev o@uaros, 6 dè vols gwpatde.
11) Hoc accidit divo Bernardo, Nam cum quodam tempore inten¬
tissime in divinis Scripturis, ut ei mos erat, meditaretur, sitiensque,
cantharum plenum olei, forte-fortuna astantem, vidisset, ex eo bibit,
non sentiens oleum esse cet. (L.).