OCR Output

183

Rursum si id eveniat studio pietatis, fortasse non est
idem insaniae genus, sed tamen adeo confine, ut
magna pars hominum meram insaniam esse judicet,
praesertim cum pauculi homunciones ab universo
mortalium coetu tota vita dissentiant. Itaque solet iis
usu venire, quod juxta Platonicum figmentum, opi¬
nor accidere iis, qui in specu vincti rerum umbras
mirantur, et fugitivo illi, qui reversus in antrum,
veras res vidisse se praedicat, illos longe falli, qui
praeter miseras umbras nihil aliud esse credant. Ete¬
nim sapiens hic commiseratur, ac deplorat illorum
insaniam, qui tanto errore teneantur: Illi vicissim
illum veluti delirantem rident, atque ejiciunt. Itidem
vulgus hominum ea quae maxime corporea sunt,
maxime miratur, ea¬
que prope sola putat
esse. Contra pii, quo
quidque propius acce¬
dit ad corpus, hoc ma¬
gis negligunt, totique
ad invisibilium rerum
contemplationem rapi¬
untur. Nam isti primas
partes tribuunt divi¬
tiis, proximas corporis
commodis, postremas
animo relinquunt 7):

udrnoT' Gvôparor ypyouwdod au (Brav LÉAAwoIY àrobayeïsbaæi). Mox de
Platonis figmento vid. supra et Ep. 510 P. 556 A.

7) Ne illud quidem est consentaneum, ut, si, quom tria genera
bonorum sint, quae sententia est Peripateticorum, eo beatior quisque