Rursum in affectibus animi, quidam plus habent cum
pingui corpore commercii, veluti libido, cibi somnique
appetentia, iracundia, su¬
perbia, invidia: cum his
irreconciliabile bellum piis,
contra vulgus sine his vi¬
tam esse non putat. Deinde
sunt quidam affectus medii,
quasique naturales, ut amor
patris, charitas in liberos,
in parentes , in amicos : His
vulgus nonnihil tribuit. At
illi hos quoque student ex
animo revellere, nisi qua¬
tenus ad summam illam
animi partem assurgant,
ut jam parentem ament,
non tanquam parentem} quid enim ille. genuit, nisi
corpus? quanquam hoc ipsum Deo parenti debetur,
sed tanquam virum bonum, et in quo luceat imago
summae illius mentis, quam unam summum bonum
vocant, et extra quam nihil nec amandum, nec ex¬
petendum esse praedicant *?). Hac eadem regula reliqua
item omnia vitae officia metiuntur, ut ubique id quod
visibile est, si non est omnino contemnendum , tamen
longe minoris faciant, quam ea quae videri nequeunt.,
12) ... Paulus et hujus interpres Origenes, tres hominum ponunt
partes, summam qua Deo divinisque virtutibus adhaeremus, hancque
Spiritum vocant. Mediam, quae ġðıá4ĝopæ vocant, amplexatur, hancque
animam vocant. Tertiam brutam, illam quae voluptates et totam vi¬
tiorum sentinam admittit, quam carnem vocant (L.).