OCR Output

182

T#y 3) induimus, age doceamus et illud, felicitatem
Christianorum, quam tot laboribus expetunt, nihil
aliud esse, quam insaniae stultitiaeque genus quoddam,
absit invidia verbis, rem ipsam potius expendite. Jam
primum illud propemodum Christianis convenit cum
Platonicis, animum immersum illigatumque esse cor¬
poreis vinculis, hujusque crassitudine praepediri, quo
minus ea, quae vera sunt, contemplati, fruique pos¬
sit 4). Proinde philosophiam definit 5) esse mortis
meditationem, quod ea mentem a rebus visibilibus,
ac corporeis abducat, quod idem utique mors facit,
Itaque quam diu animus corporis organis probe utitur,
tam diu sanus appellatur, verum ubi ruptis jam
vinculis, conatur in libertatem asserere sese, quasi¬
que fugam ex co carcere meditatur, tum 275272277
vocant. Id si forte contingit morbo, vitioque organo¬
rum, prorsus omnium consensu, insania est. Et tamen
hoc quoque genus hominum videmus futura praedi¬
cere, scire linguas ac litteras, quas ante nunquam
didicerant, et omnino divinum quiddam prae se ferre.
Neque dubium est id inde accidere, quod mens a
contagio corporis paulo liberior incipit nativam sui
vim exerere. Idem arbitror esse in causa, cur labo¬
rantibus vicina morte simile quiddam soleat accidere,
ut tanquam afflati prodigiosa quaedam loquantur £).

3) Leg. Agovr#y. In eos dici solitum qui suscipiunt negotium majus
facultate, quique se magnificentius gerunt quam pro sua conditione.
Ad. I. 3, 66 (pag. 137 D).

4) Tò pèv od éorw muiy afua. Plat. Gorg. 493 A.

5) .. 76 bvre tebvavai pererdica (i pPux4) fediwe Plat. Phaed. p. 80 E.

6) Sic Socrates (Plat. Apol. 39 C) xæ yáp sipi yoy Evratiba év a