cum sapientia convenire. Cujus rei si desideratis ar¬
gumenta primum illud animadvertite pueros, senes,
mulieres ac fatuos sacris ac religiosis rebus praeter
caeteros gaudere, eoque semper altaribus esse proxi¬
mos, solo nimirum naturae impulsu. Praeterea videtis
primos illos religionis autores, mire simplicitatem
amplexos, acerrimos litterarum hostes fuisse. Postremo
nulli moriones magis desipere videntur, quam hi,
quos Christianae pietatis ardor semel totos arripuit:
adeo sua profundunt, injurias negligunt, falli sese
patiuntur, inter ami¬
cos et inimicos nullum
discrimen, volupta¬
tem horrent, inedia,
vigilia, lacrymis, la¬
boribus, . contumeliis
saginantur, vitam fas¬
tidiunt, mortem unice
optant, breviter ad
omnem sensum com¬
munem prorsus ob¬
stupuisse videntur,
perinde quasi alibi
vivat animus, non in
suo corpore. Quod quidem quid aliud est, quam in¬
sanire? quo minus mirum videri debet, si Apostoli
musto temulenti sunt visi !), si Paulus judici Festo
visus €şt insanire ?). Sed posteaquam semel rv Asov¬
1) Act. Il. 13.
2) Act. XX VI. 24.