simos theologos sequor, cum quibus magna pars do¬
ctorum errare, v} ròv Ala, malit, quam cum istis
trilinguibus *) bene sentire. Neque quisquam illorum
Graeculos istos
pluris facit,quam
graculos: prae¬
sertim cum qui¬
dam gloriosus *)
theologus, cujus
ego nomen pru¬
dens supprimo,
ne graculi nostri
continuo Grae¬
cum in illum
scomma jaciant
dvog Avpas”): ma¬
gistraliter et the¬
ologaliter hunc
passum enar¬
rans, ab hoc loco. Ut minus sapiens dico, plus ego,
novum facit caput, et quod absque summa dialectica
non poterat, novam addit sectionem, ad hunc inter¬
pretans modum: Adducam enim ipsius verba, non
30) Linguae sunt Graeca, Latina, Hebraica.
31) Ambigue dictum, cum ét #vdo$os ét daw ay sit.
32) Sub nomine, quod supprimit et paene effutiverat (c. 64), latere
volunt Nicolaum Lyranum, Ordinis Franciscanorum, qui Lyrae in Nor¬
mandia natus, Lutetiae Parisiorum, ubi Theologiam docebat, anno 1340
decessit. Propter opus, quod inscripserat ,,Postillae perpetuae in V. et N.
Testamentum” (5 vol., Rom. 1472) doctor planus et utilis cognominatus
est. Multa Lutherus ei debuit, unde illud ,,Si Lyra non lyrasset, Luthe¬
rus non saltasset”. E. saepius de eo agit, ut in Ep. CIIL. p. 98 C.