OCR
166 simos theologos sequor, cum quibus magna pars doctorum errare, v} ròv Ala, malit, quam cum istis trilinguibus *) bene sentire. Neque quisquam illorum Graeculos istos pluris facit,quam graculos: praesertim cum quidam gloriosus *) theologus, cujus ego nomen prudens supprimo, ne graculi nostri continuo Graecum in illum scomma jaciant dvog Avpas”): magistraliter et theologaliter hunc passum enarrans, ab hoc loco. Ut minus sapiens dico, plus ego, novum facit caput, et quod absque summa dialectica non poterat, novam addit sectionem, ad hunc interpretans modum: Adducam enim ipsius verba, non 30) Linguae sunt Graeca, Latina, Hebraica. 31) Ambigue dictum, cum ét #vdo$os ét daw ay sit. 32) Sub nomine, quod supprimit et paene effutiverat (c. 64), latere volunt Nicolaum Lyranum, Ordinis Franciscanorum, qui Lyrae in Normandia natus, Lutetiae Parisiorum, ubi Theologiam docebat, anno 1340 decessit. Propter opus, quod inscripserat ,,Postillae perpetuae in V. et N. Testamentum” (5 vol., Rom. 1472) doctor planus et utilis cognominatus est. Multa Lutherus ei debuit, unde illud ,,Si Lyra non lyrasset, Lutherus non saltasset”. E. saepius de eo agit, ut in Ep. CIIL. p. 98 C.