OCR Output

165

scribens, sźulľti cognomen illibenter agnoscit: Ut in¬
sipiens, inquit, dico: plus ego”), perinde quasi turpe
sit vinci stultitia. Sed interim obstrepunt mihi Grae¬
culi 8) quidam, qui tot hujus temporis theologorum,
ceu cornicum oculos student configere °°), dum anno¬
tationes suas, veluti fumos quosdam aliis offundunt,
cujus gregis si non Alpha, certe Beta meus est Eras¬
mus, quem ego saepius honoris causa nomino. O
vere stultam inquiunt, et ipsa dignam MORIA citati¬
onem. Longe diversa mens Apostoli, quam tu som¬
nias! Nec enim hoc agit his verbis, ut caeteris stultior
haberetur, verum cum dixisset : ministri Christi sunt;
et ego: seque veluti jactabundus in hac quoque parte
aequasset caeteris, per correctionem adjecit , plus ego,
sentiens se non modo parem reliquis Apostolis in
Evangelii ministerio, verum etiam aliquanto superio¬
rem. Idque cum ita verum videri vellet, ne tamen ut
arrogantius dictum offenderet aures, praemuniit, stul¬
titiae praetextu. Ut minus sapiens dico, propterea
quod sciret esse stultorum privilegium, ut soli verum
citra offensam proloquantur. Verum quid Paulus sen¬
serit cum haec scriberet, ipsis disputandum relinquo.
Ego magnos, pingues, crassos, et vulgo probatis¬

27) Ep. ad Cor. IL 11, 23: ministri Christi sunt (ut minus sapiens
dico) plus ego in laboribus plurimis, in carceribus abundantius cet.

28) In deminutivo contemptum inesse patet, at nostrum verborum
lusu iam graculos (vid. sqq.) significasse efficio ex Ad. I. 7, 22 (P. 270 B).
Explicatio Prov. ,,Graculus inter Musas” omnino cum hoc loco conferri
meretur.

29) Ad. I. 3, 75 (p. 140 A) interpretatur: Novo quodam invento
veterum eruditionem obscurare, efficereque ut superiores nihil scisse,
nihil vidisse videantur. Cf. Cic. pro Mur. 11 et pro Flacco 20.