OCR Output

167

solum in forma, verum etiam in materia. Ut minus
sapiens dico, id est, si videor vobis insipiens, me pseud¬
apostolis adaequando, adhuc videbor vobis minus sa¬
piens me eis praeferendo™), Quanquam idem paulo
post, velut oblitus sui alio delabitur.

et Ep ad Cor. IL 11, 5 et 13.

CAPUT- EXIV

Sed cur anxie me unius exemplo tueor? cum hoc
publicum jus sit Theologorum, coelum, hoc est,
divinam scripturam, ceu pellem extendere: cum apud
divum Paulum pugnent divinae scripturae verba , quae
suo loco non pugnant, si qua fides illi reyrayAwrre 1)
Hieronymo, cum Athenis forte conspectum arae titu¬
lum torqueret in argumentum fidei christianae, ac cae¬
teris omissis, quae causae fuerant offectura, duo tan¬
tum extrema verba decerpserit, nempe haec, IGNOTO
DEO, atque haec quoque nonnihilimmutata, siquidem
integer titulus sic habebat, DIIS ASIAE, EUROPAE,
ET AFRICAE, DIIS 1GNOTIS ET PEREGRINIS ?). Ad
hujus, opinor, exemplum passim jam of Tay beoadywy

1) Nam constat H. scivisse graece, latine, hebraice, chaldaice, et
dalmatice (L.).

2) In adn. ad Act. XVII v. 23 (T. VI. P. 501) (Not. 34) haec nos¬
ter: Et hic H. indicat Paulum pia quadam usum vafritie, quod non¬
nihil mutavit in titulo, non pauca omisit, quo commodius detorqueret
ad exordium praedicandi Christum. Titulus enim sic habebat, auctore,
quem modo citavi, H. Diis Asiae et Europae et Africae, Diis ignotis
et peregrinis. Ex Diis ignotis Deum fecit ignotum et mentionem cae¬
terorum omisit cet. Locum, quo Hieronymus ait, Paulum in tempore