an quae vulgaria viliaque? Quid tacetis? Etiam si
vos dissimuletis, proverbium illud Graecorum pro
vobis respondet, tiv él dupa ddpiav, quod ne quis
impie rejiciat, refert Aristoteles Magistrorum nostro¬
rum Deus”). An quisquam vestrum tam stultus est,
ut gemmas et aurum in via relinquat? non hercle
opinor. In abditissimis penetralibus, nec id satis, in
munitissimorum scriniorum secretissimis angulis ista
reponitis, coenum in propatulo relinquitis. Ergo si
quod pretiosius est reconditur, quod vilius exponitur,
nonne palam est, sapientiam quam vetat abscondi,
viliorem esse stultitia quam recondi iubet? Jam ipsius
testimonii verba accipite. Melior est khomo, gui abscon¬
dit stultitiam suam, quam homo, qui abscondit sapien¬
tiam suam *). Quid quod animi quoque candorem
divinae litterae stulto tribuunt, cum sapiens interim
neminem sui similem putet. Sic enim intelligo id,
quod scribit Ecclesiastes, cap. 10. Sed et in via stultus
ambulans, cum ipse insipiens sit, omneis stultos exts¬
timat”). An non istud eximii cujusdam candoris est,
omnes aequare tibi ipsi, cumque nemo non magnifice
de se sentiat, omnibus tamen tuas communicare lau¬
des? Proinde nec puduit tantum Regem hujus cog¬
nominis, cum ait, cap. 30. Stultissimus sum viro¬
rum*). Neque Paulus ille gentium doctor, Corinthiis
23) De re contempta ac vili. Vide ,,In foribus urceum” Ad. II 1,
65 (P. 431 A). Arist. verba #7? 0, 73v Ù. inveniuntur in Rhetor. I. 6.
24) Ecclesiastici XX. 33, ubi in Vulg.: Melior est, qui celat insipien¬
tiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.
25) ,,Aestimat” Vulg. v. 3.
26) Prov. XXX. 2a.