OCR
164 an quae vulgaria viliaque? Quid tacetis? Etiam si vos dissimuletis, proverbium illud Graecorum pro vobis respondet, tiv él dupa ddpiav, quod ne quis impie rejiciat, refert Aristoteles Magistrorum nostrorum Deus”). An quisquam vestrum tam stultus est, ut gemmas et aurum in via relinquat? non hercle opinor. In abditissimis penetralibus, nec id satis, in munitissimorum scriniorum secretissimis angulis ista reponitis, coenum in propatulo relinquitis. Ergo si quod pretiosius est reconditur, quod vilius exponitur, nonne palam est, sapientiam quam vetat abscondi, viliorem esse stultitia quam recondi iubet? Jam ipsius testimonii verba accipite. Melior est khomo, gui abscondit stultitiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam *). Quid quod animi quoque candorem divinae litterae stulto tribuunt, cum sapiens interim neminem sui similem putet. Sic enim intelligo id, quod scribit Ecclesiastes, cap. 10. Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omneis stultos extstimat”). An non istud eximii cujusdam candoris est, omnes aequare tibi ipsi, cumque nemo non magnifice de se sentiat, omnibus tamen tuas communicare laudes? Proinde nec puduit tantum Regem hujus cognominis, cum ait, cap. 30. Stultissimus sum virorum*). Neque Paulus ille gentium doctor, Corinthiis 23) De re contempta ac vili. Vide ,,In foribus urceum” Ad. II 1, 65 (P. 431 A). Arist. verba #7? 0, 73v Ù. inveniuntur in Rhetor. I. 6. 24) Ecclesiastici XX. 33, ubi in Vulg.: Melior est, qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. 25) ,,Aestimat” Vulg. v. 3. 26) Prov. XXX. 2a.