OCR Output

163

Eodem pertinet illud quoque: Qui apponit scientiam ,
apponit dolorem, et in multo sensu, multa indignatio ").
An non idem palam confitetur egregius ille concio¬
nator. cap. 7. Cor sapientum, ubi tristitia est: et cor
stultorum, ubi laetitia *). Eoque non satis habuit
sapientiam perdiscere, nisi nostri quoque cognitionem
addidisset. Quod si mihi parum habetur fidei, ipsius
accipite verba, quae scripsit cap. 1. Dedique cor
meum, ut scirem prudentiam atque doctrinam , errores¬
que et stultitiam *). Quo quidem loco illud animad¬
vertendum, ad stultitiae laudem pertinere, quod eam
posteriore posuit loco. Ecclesiastes scripsit, et hunc
scitis esse ordinem ecclesiasticum, ut qui dignitate
primus sit, is locum obtineat extremum vel hic certe
memor evangelici praecepti °°). Sed Stultitiam prae¬
stantiorem esse Sapientia, et Ecclesiasticus ille, quis¬
quis fuit, liquido testatur, cap. 44°!) cujus me-hercle
verba non prius proferam, quam cisaywyyv meam
commoda responsione adjuveritis, ut faciunt apud
Platonem hi, qui cum Socrate disputant *). Utra ma¬
gis convenit recondere, quae rara sunt et pretiosa,

17) Eccles. I. 18: eo quod in multa sapientia multa sit indignatio
et qui addit scientiam, addit et laborem.

18) Vs. 5.

19) Vs. 17.

20) Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi, Ev.
Matth. XIX. 30 et alibi.

21) Haud facile sane id ex Cap. XLIV Ecclesiastici effeceris.

22) Immo “Eraywy¥ (inductio), qua plurimum Socrates est usus,
hanc habuit viam: cum plura interrogasset, quae fateri adversario
necesse esset, novissime id, de quo quaerebatur, inferebat, cui simile
concessisset. Quint, V. 11, 3. CL Cic. de Inv. I. 31, 51.