OCR Output

162

creditis, nisi quemadmodum diximus, vitam humanam
nihil aliud quam Stultitiae ludicrum esse? nimirum
Ciceronianae laudi album addentem calculum, cuius
optimo jure celebratur illud: quod modo retulimus:
Stultorum plena sunt omnia. Rursum sapiens ille Ec¬
clesiasticus, qui dixit: Stultus mutatur ut Luna, sæ¬
piens permanet ut Sol”), quid aliud innuit, nisi mor¬
tale genus omne stultum esse, soli Deo, sapientis
nomen competere? Siquidem Lunam humanam natu¬
ram interpretantur, Solem omnis luminis fontem,
Deum. Huic astipula¬
tur, quod ipse Christus
in evangelio negat,
quenquam appellam¬
dum bonum, nisi Deum
unum”), Porro sistultus
est, quisquis sapiems
non est, et quisquiis
bonus, idem sapiens,
autoribus Stoicis, nimi¬
rum mortales omneiis
Stultitia complectatur
necessum est. Iterum
Salomon cap. 15. Stud¬
titia, inquit, gaudium
stulto *®), videlicet ma¬
nifeste confitens, sine stultitia nihil in vita suave esse.

14) Ecclesiast. XXVII. 12: Homo sanctus in sapientia manet sicut
sol; nam stultus sicut luna mutatur.

15) Ev. Matth. XIX. 17.
16) Vs. 214.