nonnullas graecas voces, legente domino, subnotarit
tenueritque 7). Et gallus Lucianicus longo hominum
convictu sermonem humanum expedite calluerit. Sed
jam ad rem bonis avibus 8), Scripsit Ecclesiastes
capite primo: Stultorum
infinitus est numerus ?),
Cum numerum praedicat
infinitum, nonne morta¬
leis universos complecti
videtur, praeter pauculos
aliquot, quos haud scio,
an cuiquam videre conti¬
gerit? Sed magis ingenue
confitetur hoc Hieremias, cap. 10. Szultus, inquiens,
factus est omnis homo a sapientia sua). Soli Deo
tribuit sapientiam ”) universis hominibus stultitiam
relinquens. Ac rursum paulo superius: Ne glorietur
homo in sapientia sua”), Cur non vis hominem in
sua sapientia gloriari, optime Hieremia? Nimirum,
inquiet, ob id, quia non habet sapientiam. Sed ad
Ecclesiasten redeo. Hunc, cum exclamat: vanitas
vanitatum, et omnia vanitas ®)}, quid aliud sensisse
7) Respicit ad carmen ex Priapeis, quod invenitur et alibi et in
Burmanniana Anthol. lat. Tom. II. p. 536, Epigr. num. LXIX, ubi
Priapus: Sed rudis hic dominum toties audire legentem
Constiti, Homeriacas edidicique notas.
Sy ad. L x, 75 (Œ. 570.
9) Vs, 156.
10) Vs. 14, ubi in Vulg. est æ scientia.
oi ep et 12.
12) IX. 23.
13) I. 2 et XII. 8. Mox de calculo albo vid. ‘Ad. I. 5, 53 (P. 202 B).