OCR
162 creditis, nisi quemadmodum diximus, vitam humanam nihil aliud quam Stultitiae ludicrum esse? nimirum Ciceronianae laudi album addentem calculum, cuius optimo jure celebratur illud: quod modo retulimus: Stultorum plena sunt omnia. Rursum sapiens ille Ecclesiasticus, qui dixit: Stultus mutatur ut Luna, sæpiens permanet ut Sol”), quid aliud innuit, nisi mortale genus omne stultum esse, soli Deo, sapientis nomen competere? Siquidem Lunam humanam naturam interpretantur, Solem omnis luminis fontem, Deum. Huic astipulatur, quod ipse Christus in evangelio negat, quenquam appellamdum bonum, nisi Deum unum”), Porro sistultus est, quisquis sapiems non est, et quisquiis bonus, idem sapiens, autoribus Stoicis, nimirum mortales omneiis Stultitia complectatur necessum est. Iterum Salomon cap. 15. Studtitia, inquit, gaudium stulto *®), videlicet manifeste confitens, sine stultitia nihil in vita suave esse. 14) Ecclesiast. XXVII. 12: Homo sanctus in sapientia manet sicut sol; nam stultus sicut luna mutatur. 15) Ev. Matth. XIX. 17. 16) Vs. 214.