populo debeant. Nec saltem admonet eos vertex ra¬
sus, sacerdotem omnibus hujus mundi cupiditatibus
liberum esse oportere, neque quicquam
nisi coelestia meditari. Sed homines sua¬
ves, se suo officio?) probe perfunctos
ajunt, si preculas illas suas, utcunque per- aN
murmurarint, quas me
Hercule demiror, si quis
Deus vel audiat, vel
intelligat, cum ipsi fere
nec audiant, nec intel¬
ligant, tum cum eas
ore perstrepunt. Verum
hoc quidem Sacerdoti¬
bus est cum prophanis
commune, ut ad emolu¬
menti messem vigilent
omnes, neque
quisquam, ibi le¬
ges ignoret 3).
Caeterum si quid
sarcinae, id prudenter in alienos humeros rejiciunt,
et aliis tanquam pilam per manus tradunt. Siquidem
laici quoque Principes, quemadmodum partes admi¬
nistrandi regni vicariis delegant, et vicarius item vi¬
cario tradit, ita pietatis studium omne plebi modes¬
tiae causa relinquunt. Plebs in eos rejicit, quos eccle¬
2) Sic enim interpretabantur illud, propter oficium datur benefi¬
cium cet. (L.).
3) Ut, qui altari servit, de altari vivat.
II