laboribus, nec deterreri quicquam si leges, si religi¬
onem, si pacem, si res humanas omneis sursum ac
deorsum misceant. Neque desunt adulatores eruditi,
qui istam manifestariam insaniam zelum, pietatem,
fortitudinem appellent, excogitata via, qua fieri po¬
test, ut quis lethale ferrum stringat, adigatque in
fratris sui viscera, manente nihilominus charitate illa
summa, quam ex Christi praecepto debet proximo
Christianus.
Equidem incerta sum adhuc, utrum his rebus ex¬
emplum dederint, an potius hinc sumpserint episcopi
quidam Germanorum, qui simplicius, etiam omisso
cultu, omissis benedictionibus, aliisque id genus cere¬
moniis, plane satrapas agunt, adeo, ut propemodum
ignavum, parumque decorum Episcopo putent, alibi,
quam in acie, fortem animam Deo reddere. Jam vero
vulgus sacerdotum, nefas esse ducens, a praesulum !)
suorum sanctimonia degenerare, euge quam milita¬
riter pro jure decimarum, ensibus, jaculis, saxis,
omnique armorum vi belligerantur: quam hic oculati,
si quid ex veterum litteris possint elicere, quo plebe¬
culam territent, et plusquam decimas deberi convin¬
cant. At interim non venit in mentem, quam multa
passim legantur de officio, quod illi vicissim praestare
1) Cadente latinitate de iis qui rei cuidam praesunt usurpari solitum,
mox antistitem quoque sacrorum sive episcopum significavit. Cf. Ep.