siasticos vocant, perinde quasi ipsis cum ecclesia nihil
omnino sit commercii, quasi baptismi votis nihil pror¬
sus sit actum. Rursum sacerdotes, qui sese vocant
seculares, quasi mundo initiati, non Christo, in regu¬
lares +) onus hoc devolvunt: Regulares in monachos:
Monachi laxiores in arctiores: Omnes simul in men¬
dicantes: Mendicantes in Carthusienses 5), apud quos
solos sepulta latet pietas, et adeo latet, ut vix un¬
quam liceat conspicere. Itidem pontifices, in messe
pecuniaria diligentissimi, labores illos nimium aposto¬
licos, in episcopos relegant, episcopi in pastores,
pastores in vicarios, vicarii in fratres mendicantes.
Hi rursum in eos retrudunt, a quibus ovium lana
tondetur. Verum non est hujus instituti, pontificum
ac sacerdotum vitam excutere, ne cui videar satyram
texere, non encomium recitare, neve quis existimet
bonos principes a me taxari, dum malos laudo. Sed
haec ideo paucis attigi, quo palam fieret, nullum
esse mortalem, qui suaviter vivere possit, nisi meis
initiatus sit sacris, meque propitiam habeat.
4) Regulares sive Religiosi dicuntur Clerici et Laici, qui religionibus
se ita obstrinxerunt ut ex certa quadam regula vivant, Ordinum Con¬
gregationumque socii.
5) Conditus est hic ordo anno 1084 a Brunone, Coloniae Agrippi¬
nae claris parentibus orto, qui horrendo prodigio ad religionem con¬
versus et a Leone X in Divorum numerum relatus est. Locum obti¬
nuere nomine Cartusiam (Chartreuse), prope Gratianopolim (Grenoble)
intra altissimos montes situm, ibique vitam sub Brunonis disciplina
angelicam duxerunt (Miraeus 1. l. p. 202). „Statuta sive Consuetudines
Cartusiae” debentur Priori, quinto, Guigoni (1134). Quid Erasmus de
iis sentiat, vide in Apol. adv. debacch. Sutoris IX p. 803 C.