OCR
153 populo debeant. Nec saltem admonet eos vertex rasus, sacerdotem omnibus hujus mundi cupiditatibus liberum esse oportere, neque quicquam nisi coelestia meditari. Sed homines suaves, se suo officio?) probe perfunctos ajunt, si preculas illas suas, utcunque per- aN murmurarint, quas me Hercule demiror, si quis Deus vel audiat, vel intelligat, cum ipsi fere nec audiant, nec intelligant, tum cum eas ore perstrepunt. Verum hoc quidem Sacerdotibus est cum prophanis commune, ut ad emolumenti messem vigilent omnes, neque quisquam, ibi leges ignoret 3). Caeterum si quid sarcinae, id prudenter in alienos humeros rejiciunt, et aliis tanquam pilam per manus tradunt. Siquidem laici quoque Principes, quemadmodum partes administrandi regni vicariis delegant, et vicarius item vicario tradit, ita pietatis studium omne plebi modestiae causa relinquunt. Plebs in eos rejicit, quos eccle2) Sic enim interpretabantur illud, propter oficium datur beneficium cet. (L.). 3) Ut, qui altari servit, de altari vivat. II