OCR
154 siasticos vocant, perinde quasi ipsis cum ecclesia nihil omnino sit commercii, quasi baptismi votis nihil prorsus sit actum. Rursum sacerdotes, qui sese vocant seculares, quasi mundo initiati, non Christo, in regulares +) onus hoc devolvunt: Regulares in monachos: Monachi laxiores in arctiores: Omnes simul in mendicantes: Mendicantes in Carthusienses 5), apud quos solos sepulta latet pietas, et adeo latet, ut vix unquam liceat conspicere. Itidem pontifices, in messe pecuniaria diligentissimi, labores illos nimium apostolicos, in episcopos relegant, episcopi in pastores, pastores in vicarios, vicarii in fratres mendicantes. Hi rursum in eos retrudunt, a quibus ovium lana tondetur. Verum non est hujus instituti, pontificum ac sacerdotum vitam excutere, ne cui videar satyram texere, non encomium recitare, neve quis existimet bonos principes a me taxari, dum malos laudo. Sed haec ideo paucis attigi, quo palam fieret, nullum esse mortalem, qui suaviter vivere possit, nisi meis initiatus sit sacris, meque propitiam habeat. 4) Regulares sive Religiosi dicuntur Clerici et Laici, qui religionibus se ita obstrinxerunt ut ex certa quadam regula vivant, Ordinum Congregationumque socii. 5) Conditus est hic ordo anno 1084 a Brunone, Coloniae Agrippinae claris parentibus orto, qui horrendo prodigio ad religionem conversus et a Leone X in Divorum numerum relatus est. Locum obtinuere nomine Cartusiam (Chartreuse), prope Gratianopolim (Grenoble) intra altissimos montes situm, ibique vitam sub Brunonis disciplina angelicam duxerunt (Miraeus 1. l. p. 202). „Statuta sive Consuetudines Cartusiae” debentur Priori, quinto, Guigoni (1134). Quid Erasmus de iis sentiat, vide in Apol. adv. debacch. Sutoris IX p. 803 C.