OCR
152 laboribus, nec deterreri quicquam si leges, si religionem, si pacem, si res humanas omneis sursum ac deorsum misceant. Neque desunt adulatores eruditi, qui istam manifestariam insaniam zelum, pietatem, fortitudinem appellent, excogitata via, qua fieri potest, ut quis lethale ferrum stringat, adigatque in fratris sui viscera, manente nihilominus charitate illa summa, quam ex Christi praecepto debet proximo Christianus. CAPUT LX. Equidem incerta sum adhuc, utrum his rebus exemplum dederint, an potius hinc sumpserint episcopi quidam Germanorum, qui simplicius, etiam omisso cultu, omissis benedictionibus, aliisque id genus ceremoniis, plane satrapas agunt, adeo, ut propemodum ignavum, parumque decorum Episcopo putent, alibi, quam in acie, fortem animam Deo reddere. Jam vero vulgus sacerdotum, nefas esse ducens, a praesulum !) suorum sanctimonia degenerare, euge quam militariter pro jure decimarum, ensibus, jaculis, saxis, omnique armorum vi belligerantur: quam hic oculati, si quid ex veterum litteris possint elicere, quo plebeculam territent, et plusquam decimas deberi convincant. At interim non venit in mentem, quam multa passim legantur de officio, quod illi vicissim praestare 1) Cadente latinitate de iis qui rei cuidam praesunt usurpari solitum, mox antistitem quoque sacrorum sive episcopum significavit. Cf. Ep. 1084 (P. 1246 A).