arrodere conantur. Cujus cum haec vox sit in Evan¬
gelio, Religuimus omnia, et sequuti sumus te Ÿ), tamen
hujus patrimonium appellant agros, oppida, vectiga¬
lia, portoria, ditiones. Pro quibus dum zelo Christi
accensi, ferro ignique dimicant, non absque plurimo
Christiani sanguinis dispendio, tum demum ecclesiam
Christi sponsam sese credunt apostolice defendere,
fortiter profligatis, ut vocant, hostibus. Quasi vero
ulli sint hostes ecclesiae perniciosiores, quam impii
pontifices, qui et silentio Christum sinunt abolescere,
et quaestuariis !) legibus alligant, et coactis inter¬
pretationibus adulterant, et pestilente vita jugulant.
Porro cum Christiana ecclesia sanguine sit condita,
sanguine confirmata, sanguine aucta, nunc perinde
quasi Christus perierit, qui more suo tueatur suos,
ita ferro rem gerunt. Cumque bellum res sit adeo
immanis, ut feras non homines deceat, adeo insana,
ut poëtae quoque fingant a Furiis immitti “), adeo
pestilens, ut universam morum luem simul invehat,
adeo injusta, ut a pessimis latronibus optime soleat
administrari, adeo impia, ut nihil cohaereat cum
Christo, tamen omnibus omissis, hoc tantum agunt.
Hic videas etiam decrepitos senes 5), juvenilis animi
robur praestare, nec offendi sumptibus, nec fatigari
12) Ev. Matth. XIX. 27.