OCR
151 arrodere conantur. Cujus cum haec vox sit in Evangelio, Religuimus omnia, et sequuti sumus te Ÿ), tamen hujus patrimonium appellant agros, oppida, vectigalia, portoria, ditiones. Pro quibus dum zelo Christi accensi, ferro ignique dimicant, non absque plurimo Christiani sanguinis dispendio, tum demum ecclesiam Christi sponsam sese credunt apostolice defendere, fortiter profligatis, ut vocant, hostibus. Quasi vero ulli sint hostes ecclesiae perniciosiores, quam impii pontifices, qui et silentio Christum sinunt abolescere, et quaestuariis !) legibus alligant, et coactis interpretationibus adulterant, et pestilente vita jugulant. Porro cum Christiana ecclesia sanguine sit condita, sanguine confirmata, sanguine aucta, nunc perinde quasi Christus perierit, qui more suo tueatur suos, ita ferro rem gerunt. Cumque bellum res sit adeo immanis, ut feras non homines deceat, adeo insana, ut poëtae quoque fingant a Furiis immitti “), adeo pestilens, ut universam morum luem simul invehat, adeo injusta, ut a pessimis latronibus optime soleat administrari, adeo impia, ut nihil cohaereat cum Christo, tamen omnibus omissis, hoc tantum agunt. Hic videas etiam decrepitos senes 5), juvenilis animi robur praestare, nec offendi sumptibus, nec fatigari 12) Ev. Matth. XIX. 27. 13) Usurpatur nonnisi de mulieribus corpore quaestum facientibus et lenocinio, 14) Verg. Aen. VII. 323. 15) Julius II, cum 60 annos natus P. M. factus esset, per decennium bella gerere fere non desiit, tam parum Christianus ut ne Tur