ornatu, ceremoniis , beatitudinum , reverentiarum , samc¬
titatum titulis, et benedictionibus, ac maledictionibius
Episcopos agant. Priscum et obsoletum, nec horum
omnino temporum, miracula edere: docere populum,
laboriosum: sacras interpretari litteras, scholasticum :
orare, otiosum: lacrymas fundere, miserum ac mu¬
liebre: egere, sordidum: vinci, turpe, parumque dig¬
num eo, qui vix reges etiam summos ad pedum bea¬
torum admittit oscula: denique mori, inamabile: tolli
in crucem, infame. Restant sola haec arma ac bene¬
dictiones dulces, quarum
meminit Paulus °), atque
harum quidem sunt sane
quam benigni, interdictio¬
nes, suspensiones, aggra¬
vationes !°), anathematizati¬
ones, ultrices picturae !!), ac
fulmen illud terrificum, quo
solo nutu mortalium animas
vel ultra tartara mittunt.
Quod ipsum tamen sanctis¬
simi in Christo patres, et
Christi vicarii, in nullos tor¬
quent acrius, quam in eos
qui instigante diabolo, patrimonia Petri minuere atque
9) Epist. ad Rom. XVI. 18.
10) Repetitae et iteratae excommunicationes.
11) Proponuntur enim Romae picti in linteis, quam maxime odiosa
specie, quos excommunicatos ostendunt. Ipse sedet furioso vultu, utrin¬
que cacodaemones flammeam imponunt coronam, ignis sub pedibus,
inscriptiones horrendae cet. (L.).