OCR
2 { \ 1A) 150 ornatu, ceremoniis , beatitudinum , reverentiarum , samctitatum titulis, et benedictionibus, ac maledictionibius Episcopos agant. Priscum et obsoletum, nec horum omnino temporum, miracula edere: docere populum, laboriosum: sacras interpretari litteras, scholasticum : orare, otiosum: lacrymas fundere, miserum ac muliebre: egere, sordidum: vinci, turpe, parumque dignum eo, qui vix reges etiam summos ad pedum beatorum admittit oscula: denique mori, inamabile: tolli in crucem, infame. Restant sola haec arma ac benedictiones dulces, quarum meminit Paulus °), atque harum quidem sunt sane quam benigni, interdictiones, suspensiones, aggravationes !°), anathematizationes, ultrices picturae !!), ac fulmen illud terrificum, quo solo nutu mortalium animas vel ultra tartara mittunt. Quod ipsum tamen sanctissimi in Christo patres, et Christi vicarii, in nullos torquent acrius, quam in eos qui instigante diabolo, patrimonia Petri minuere atque 9) Epist. ad Rom. XVI. 18. 10) Repetitae et iteratae excommunicationes. 11) Proponuntur enim Romae picti in linteis, quam maxime odiosa specie, quos excommunicatos ostendunt. Ipse sedet furioso vultu, utrinque cacodaemones flammeam imponunt coronam, ignis sub pedibus, inscriptiones horrendae cet. (L.).