OCR Output

149

quantas nundinas, quantam messem, quantum bo¬
norum pelagus f) paucis sim complexa. In quorum
locum inducet vigilias, jejunia, lacrymas, orationes,
conciones, studia, suspiria, milleque id genus miseros
labores. Neque vero negligendum, illud futurum, ut
tot scriptores, tot copistae 5), tot notarii, tot advo¬
cati, tot promotores 8), tot secretarii, tot mulotribae 7),
tot equisones, tot mensarii, tot lenones, pene mollius
quiddam addideram, sed vereor ne durius sit auribus.
In summa *), tam ingens hominum turba, quae Ro¬
manam sedem onerat, lapsa sum, honorat sentiebam,
ad famem adigetur, Inhumanum quidem hoc, et abo¬
minandum facinus, at multo magis detestandum, ip¬
sos etiam summos ecclesiae principes ac vera mundi
lumina ad peram et baculum revocari. At nunc fere,
si quid laboris est, id Petro et: Paulo relinquitur,
quibus abunde satis est otii. Porro si quid splendoris,
aut voluptatis, id sibi sumunt. Atque ita fit mea qui¬
dem opera, ut nullum paene homimum genus vivat
mollius, minusque sollicitum, ut qui abunde Christo
satisfactum existiment, si mystico ac paene scenico

4) „Mare bonorum” in Ad. I. 3, 29 (P. 123 B).

5) Du Cange: ,,Librarius qui chartas et alia id genus transcribit”.
Veteribus ignotum fuit vocabulum.

6) A iure promovendo dicti, distinguuntur in fisca/es, quorum erat
in delicta inquirere, ut reprimerentur vel punirentur, et fidei qui, quo¬
tiescunque de quodam beato sanctove praedicando quaestio erat, ad¬
versus postulatorem causae proferebant quaecunque impedimento esse
poterant atque idcirco Avvocati del diavolo (Advocati diaboli) vulgo
appellabantur.

7) Latine: muliones.

8) Ciceronianum: ad summam.