OCR
149 quantas nundinas, quantam messem, quantum bonorum pelagus f) paucis sim complexa. In quorum locum inducet vigilias, jejunia, lacrymas, orationes, conciones, studia, suspiria, milleque id genus miseros labores. Neque vero negligendum, illud futurum, ut tot scriptores, tot copistae 5), tot notarii, tot advocati, tot promotores 8), tot secretarii, tot mulotribae 7), tot equisones, tot mensarii, tot lenones, pene mollius quiddam addideram, sed vereor ne durius sit auribus. In summa *), tam ingens hominum turba, quae Romanam sedem onerat, lapsa sum, honorat sentiebam, ad famem adigetur, Inhumanum quidem hoc, et abominandum facinus, at multo magis detestandum, ipsos etiam summos ecclesiae principes ac vera mundi lumina ad peram et baculum revocari. At nunc fere, si quid laboris est, id Petro et: Paulo relinquitur, quibus abunde satis est otii. Porro si quid splendoris, aut voluptatis, id sibi sumunt. Atque ita fit mea quidem opera, ut nullum paene homimum genus vivat mollius, minusque sollicitum, ut qui abunde Christo satisfactum existiment, si mystico ac paene scenico 4) „Mare bonorum” in Ad. I. 3, 29 (P. 123 B). 5) Du Cange: ,,Librarius qui chartas et alia id genus transcribit”. Veteribus ignotum fuit vocabulum. 6) A iure promovendo dicti, distinguuntur in fisca/es, quorum erat in delicta inquirere, ut reprimerentur vel punirentur, et fidei qui, quotiescunque de quodam beato sanctove praedicando quaestio erat, adversus postulatorem causae proferebant quaecunque impedimento esse poterant atque idcirco Avvocati del diavolo (Advocati diaboli) vulgo appellabantur. 7) Latine: muliones. 8) Ciceronianum: ad summam.