nem. Quid pedum, nimirum crediti gregis vigilantis¬
simam curam. Quid praelata crux, videlicet omnium
humanorum affectuum victoriam. Haec, inquam, at¬
que id genus multa, si quis perpendat, nonne tristem
ac sollicitam vitam egerit? At nunc belle fa¬
ciunt, cum sese pascunt. Caeterum ovium
curam aut ipsi Christo mandant, aut in
Fratres, quos vocant, ac vicarios rejici¬
unt. Neque vel nominis sui recordantur,
quid sonet Episcopi vocabulum, nempe
laborem, curam, sollicitudinem. Ve¬
rum in irretiendis pecuniis plane epis¬
copos agunt, vd” dAaocxorly !).
Ad eundem modum Cardinales si
cogitent sese in Apostolorum locum
successisse, eadem ab ipsis requiri,
quae illi praestiterunt. Deinde non
dominos esse , sed administra¬
tores spiritalium dotium ?), de
quibus omnibus sint paulo
post exactissime reddituri ra¬
tionem. Imo si vel in cultu
paulisper philosophentur, at¬
1) Apud Homerum (Il. X. 515, XII. 10 et alibi) oùd’ &Aworxomiv
eTxe. Acuminis lusus est inter é7i7xóm70ouc et hanc dictionem.
2) Cf. Ep. Paul. ad Cor. I. c. 12, —,,Olim Cardinalis officii nomen
erat, nunc est regni.” Ep. 1132 (Ep. 1306 E).