OCR
146 nem. Quid pedum, nimirum crediti gregis vigilantissimam curam. Quid praelata crux, videlicet omnium humanorum affectuum victoriam. Haec, inquam, atque id genus multa, si quis perpendat, nonne tristem ac sollicitam vitam egerit? At nunc belle faciunt, cum sese pascunt. Caeterum ovium curam aut ipsi Christo mandant, aut in Fratres, quos vocant, ac vicarios rejiciunt. Neque vel nominis sui recordantur, quid sonet Episcopi vocabulum, nempe laborem, curam, sollicitudinem. Verum in irretiendis pecuniis plane episcopos agunt, vd” dAaocxorly !). CAPUT LVIII Ad eundem modum Cardinales si cogitent sese in Apostolorum locum successisse, eadem ab ipsis requiri, quae illi praestiterunt. Deinde non dominos esse , sed administratores spiritalium dotium ?), de quibus omnibus sint paulo post exactissime reddituri rationem. Imo si vel in cultu paulisper philosophentur, at1) Apud Homerum (Il. X. 515, XII. 10 et alibi) oùd’ &Aworxomiv eTxe. Acuminis lusus est inter é7i7xóm70ouc et hanc dictionem. 2) Cf. Ep. Paul. ad Cor. I. c. 12, —,,Olim Cardinalis officii nomen erat, nunc est regni.” Ep. 1132 (Ep. 1306 E).