inter nymphas una quaeque hoc sibi videtur diis pro¬
pior, quo caudam longiorem trahit, dum procerum
alius alium cubito protrudit, quo Jovi vicinior esse
videatur, dum sibi quisque hoc magis placet, quo
graviorem catenam collo bajulat, ut robur etiam,
non opes tantum ostentent.
dicantur et viri, haud secus ac mulieres éAxer/rerAo: (Il, VI. 442),
éAxexéTwveg (Il. XIII. 685) sint. Aliud tamen sibi vult „caudam tra¬
here” apud Hor. Sat. IL 3, 53.
Ac principum quidem institutum, summi pontifi¬
ces, cardinales, et episcopi, jam pridem gnaviter aemu¬
lantur, ac prope superant.
Porro si quis perpendat, quid
linea vestis admoneat, niveo
candore insignis, nempe vi¬
tam undiquaque inculpatam.
Quid sibi velit mitra bicornis,
utrumque fastigium eodem
cohibente nodo, puta novi
pariter ac veteris instrumenti
absolutam scientiam. Quid
manus chirothecis commu¬
nitae, puram et ab
omni rerum huma¬
narum contagio im¬
munem sacramento¬
rum administratio¬