OCR
145 inter nymphas una quaeque hoc sibi videtur diis propior, quo caudam longiorem trahit, dum procerum alius alium cubito protrudit, quo Jovi vicinior esse videatur, dum sibi quisque hoc magis placet, quo graviorem catenam collo bajulat, ut robur etiam, non opes tantum ostentent. dicantur et viri, haud secus ac mulieres éAxer/rerAo: (Il, VI. 442), éAxexéTwveg (Il. XIII. 685) sint. Aliud tamen sibi vult „caudam trahere” apud Hor. Sat. IL 3, 53. CAPUT LVII Ac principum quidem institutum, summi pontifices, cardinales, et episcopi, jam pridem gnaviter aemulantur, ac prope superant. Porro si quis perpendat, quid linea vestis admoneat, niveo candore insignis, nempe vitam undiquaque inculpatam. Quid sibi velit mitra bicornis, utrumque fastigium eodem cohibente nodo, puta novi pariter ac veteris instrumenti absolutam scientiam. Quid manus chirothecis communitae, puram et ab omni rerum humanarum contagio im munem sacramentorum administratio