quod tribus verbis salutare didicerint, quod norint
civiles titulos subinde inculcare !) serenitatem, domi¬
nationem, et magnificentiam. Quod egregie perfricu¬
erint faciem ?), quod festiviter adulentur. Nam hae
sunt artes, quae vere nobilem et aulicum deceant.
Caeterum si vitae rationem omnem propius inspicias,
nimirum meros Phaeacas invenies, sponsos Penelopes,
reliquum carmen *) agnoscitis, quod Echo vobis me¬
lius referet quam ego $). Dormitur in medios dies,
ibi sacrificulus mercenarius ad lectum paratus, qui
propemodum cubantibus adhuc sacrum expedite per¬
agat. Mox ad jentaculum, quo vix peracto, jam in¬
terpellat prandium. Sub id alea, laterunculi 5), sortes,
scurrae, moriones, scorta, lusus, inficetiae. Interim
una aut altera merenda. Rursum coena, post hanc
repotia 6), non una per Jovem. Atque ad hunc mo¬
dum citra ullum vitae taedium elabuntur horae, dies,
menses, anni, saecula. Ipsa nonnunquam saginatior
abeo, si quando viderim illos peyaaopiciyras 7), dum
1) i. q. infercire orationem titulis.
2) De iis qui pudorem omnem dedidicerunt, velut absterso manu
omni pudore. Ad. L 3, 47 (P. 316 A).
3) Hot. ED: L 2,108,
4) Nam huius est extrema sonare (L.). Ceterum extat in Colloquiis
quod inscribitur ,,Echo”.
5) Sic E. pro vulgari /atrunculi, a latere, ut puto. Cf. Calculus.
6) Hic, cum Apuleio, de cena conviviove; vulgo de nuptiis.
7) Etiamsi L. asseveret „Id est: ostentantes sese. Utitur hoc verbo
Lucianus de Diis loquens, quod fastu quodam vivant,” jeyadoppety
neque apud Samosatensem neque apud alium quemquam scriptorem
invenitur. Listrii animo fortasse obversabantur weyaayydpos (Iup. Trag.
14) et weyaayyopety (de Sacrif. 9). Quamobrem hoc'verbum E. finxisse
videtur ex péyas et %}fos, ut aulici quoque longam caudam trahere