OCR Output

143

addite huic torquem auream, omnium virtutum cohae¬
rentium consensum indicantem, tum coronam gem¬
mis insignitam, quae quidem admoneat eum heroicis
omnibus virtutibus oportere caeteris antecellere. Prae¬
terea sceptrum, justitiae et undecunque incorrupti
pectoris symbolum. Postremo purpuram, eximiae
cujusdam in rempublicam charitatis indicium. Haec
gestamina si Princeps cum sua vita conferret , equidem
futurum arbitror, ut plane pudescat ornatus sui,
vereaturque, ne quis nasutus ê) interpres, totum hunc
tragicum cultum, in risum, jocumque vertat.

6) De irrisore, dicace, saepius apud Mart., ubi I. 4, 6 ,,Et pueri
nasum rhinocerotis habent”.

CAPUT EVI

Jam quid de proceribus aulicis
commemorem? quorum plerisque
cum nihil sit addictius, servilius,
insulsius, abjectius, tamen omnium
rerum primos sese videri volunt.

Hac una in re tamen modestis¬
simi, quod contenti, aurum,
gemmas, purpuram, reli¬
quaque virtutum ac sa¬
pientiae insignia corpore
circumferre, rerum ip¬
sarum studium omne concedunt aliis. Hoc abunde
felices sibi videntur, quod Regem erum vocare liceat,