OCR
143 addite huic torquem auream, omnium virtutum cohaerentium consensum indicantem, tum coronam gemmis insignitam, quae quidem admoneat eum heroicis omnibus virtutibus oportere caeteris antecellere. Praeterea sceptrum, justitiae et undecunque incorrupti pectoris symbolum. Postremo purpuram, eximiae cujusdam in rempublicam charitatis indicium. Haec gestamina si Princeps cum sua vita conferret , equidem futurum arbitror, ut plane pudescat ornatus sui, vereaturque, ne quis nasutus ê) interpres, totum hunc tragicum cultum, in risum, jocumque vertat. 6) De irrisore, dicace, saepius apud Mart., ubi I. 4, 6 ,,Et pueri nasum rhinocerotis habent”. CAPUT EVI Jam quid de proceribus aulicis commemorem? quorum plerisque cum nihil sit addictius, servilius, insulsius, abjectius, tamen omnium rerum primos sese videri volunt. Hac una in re tamen modestissimi, quod contenti, aurum, gemmas, purpuram, reliquaque virtutum ac sapientiae insignia corpore circumferre, rerum ipsarum studium omne concedunt aliis. Hoc abunde felices sibi videntur, quod Regem erum vocare liceat,