OCR Output

142

modi plurima, si princeps secum perpenderet, per¬
penderet autem si saperet, is nec somnum, nec
cibum opinor jucunde capere posset. At nunc, meo
munere, has omneis curas Diis permittunt *), ipsi sese
molliter curant, neque quenquam ad aurem admit¬
tunt, nisi qui jucunda loqui norit, ne quid animo
sollicitudinis oboriatur. Se probe principis partes om¬
neis implesse credunt, si venentur assidue, si bellos
alant caballos, si suo commodo vendiderint magistra¬
tus ac praefecturas, si quotidie novae rationes ex¬
cogitentur, quibus civium opes attenuent et in suum
converrant fiscum: Verum id apposite 5), repertis
titulis, ut etiam si sit iniquissimum,
aliquam tamen aequitatis speciem
prae se ferat. Addunt data opera
nonnihil adulationis, quo populares
animos, utcunque sibi devinciant.
Fingite mihi nunc quales sunt non¬
nunquam, hominem le¬
gum ignarum, publico¬
rum commodorum pene
hostem, privatisintentum
commoditatibus, addic¬
(ELY, :
gt .5$ 7 tum voluptatibus, osorem
o eruditionis, osorem liber¬
tatis ac veri, nihil minus
quam de reipublicae salute cogitantem, sed omnia
sua libidine, suisque utilitatibus metientem. Deinde

4 Hor C, 1. 9, 9.
5) i. q. emeryde suc.