OCR
142 modi plurima, si princeps secum perpenderet, perpenderet autem si saperet, is nec somnum, nec cibum opinor jucunde capere posset. At nunc, meo munere, has omneis curas Diis permittunt *), ipsi sese molliter curant, neque quenquam ad aurem admittunt, nisi qui jucunda loqui norit, ne quid animo sollicitudinis oboriatur. Se probe principis partes omneis implesse credunt, si venentur assidue, si bellos alant caballos, si suo commodo vendiderint magistratus ac praefecturas, si quotidie novae rationes excogitentur, quibus civium opes attenuent et in suum converrant fiscum: Verum id apposite 5), repertis titulis, ut etiam si sit iniquissimum, aliquam tamen aequitatis speciem prae se ferat. Addunt data opera nonnihil adulationis, quo populares animos, utcunque sibi devinciant. Fingite mihi nunc quales sunt nonnunquam, hominem legum ignarum, publicorum commodorum pene hostem, privatisintentum commoditatibus, addic(ELY, : gt .5$ 7 tum voluptatibus, osorem o eruditionis, osorem libertatis ac veri, nihil minus quam de reipublicae salute cogitantem, sed omnia sua libidine, suisque utilitatibus metientem. Deinde 4 Hor C, 1. 9, 9. 5) i. q. emeryde suc.