nonnihil attingere. Qui quidem si vel semunciam sani
cordis haberent, quid esset horum vita tristius aut
aeque fugiendum? Neque enim existimabit vel per¬
jurio parricidioque parandum imperium, quisquis se¬
cum perpenderit, quam ingens onus sustineat humeris,
qui vere principem agere velit. Eum qui rerum guber¬
nacula susceperit, publicum non privatum negotium
gerere, nihil nisi de commodis publicis oportere cogi¬
tare: a legibus, quarum ipse et autor et exactor est,
nec latum digitum ?) discedere: officialium omnium
et magistratuum integritatem sibi praestandam esse:
sese esse unum omnium oculis expositum, qui vel
ceu sidus salutare, morum innocentia, maximam rebus
humanis salutem possit adferre, vel veluti cometa
lethalis, summam perniciem invehere. Aliorum vitia
neque perinde sentiri, neque tam late manare. Prin¬
cipem eo loco esse, ut, si quid vel leviter ab honesto
deflexerit, gravis protinus ad quam plurimos homines
vitae pestis serpat. Tum quod multa secum adferat
principum fortuna, quae soleant a recto deducere,
quod genus 3) delitiae, libertas, adulatio, luxus, hoc
acrius enitendum ac sollicitius advigilandum, necubi
vel deceptus cesset in officio. Postremo, ut insidias,
odia, caeteraque vel pericula, vel metus omittam,
capiti imminere verum illum regem, qui paulo post
ab eo sit etiam de minimo quoque commisso ratio¬
nem exacturus, idque tanto severius, quanto prae¬
stantius gessit imperium. Haec, inquam, atque hujus¬