OCR
I4I nonnihil attingere. Qui quidem si vel semunciam sani cordis haberent, quid esset horum vita tristius aut aeque fugiendum? Neque enim existimabit vel perjurio parricidioque parandum imperium, quisquis secum perpenderit, quam ingens onus sustineat humeris, qui vere principem agere velit. Eum qui rerum gubernacula susceperit, publicum non privatum negotium gerere, nihil nisi de commodis publicis oportere cogitare: a legibus, quarum ipse et autor et exactor est, nec latum digitum ?) discedere: officialium omnium et magistratuum integritatem sibi praestandam esse: sese esse unum omnium oculis expositum, qui vel ceu sidus salutare, morum innocentia, maximam rebus humanis salutem possit adferre, vel veluti cometa lethalis, summam perniciem invehere. Aliorum vitia neque perinde sentiri, neque tam late manare. Principem eo loco esse, ut, si quid vel leviter ab honesto deflexerit, gravis protinus ad quam plurimos homines vitae pestis serpat. Tum quod multa secum adferat principum fortuna, quae soleant a recto deducere, quod genus 3) delitiae, libertas, adulatio, luxus, hoc acrius enitendum ac sollicitius advigilandum, necubi vel deceptus cesset in officio. Postremo, ut insidias, odia, caeteraque vel pericula, vel metus omittam, capiti imminere verum illum regem, qui paulo post ab eo sit etiam de minimo quoque commisso rationem exacturus, idque tanto severius, quanto praestantius gessit imperium. Haec, inquam, atque hujus2) Cf. Ad. I. 5, 6 (p. 184E). 3) Huius dictionis exemplum vide apud Cic. de Inv. II 54, 162.