a quibus longe vincuntur. Quanquam utrique alteris
usque adeo sunt similes, ut nemo dubitet, quin aut
hi ab illis, aut illi ab his rhetoricen suam didicerint.
Et tamen inveniunt hi quoque, mea nimirum opera,
qui cum hos audiunt, Demosthenes meros, ac Cicero¬
nes audire se putant. Quod genus sunt praecipue
mercatores ac mulierculae: quorum auribus unice pla¬
cere student, quod illi nonnullam praedae portiuncu¬
lam de rebus male partis soleant impertiri“), si com¬
mode fuerint palpati. Illae cum aliis multis de causis
huic ordini favent, tum praecipue, quod in horum
sinus soleant effundere, si quid in maritos stomachan¬
tur, Videtis opinor, quantopere mihi debeat hoc ho¬
minum genus, cum ceremoniolis, et nugis deridiculis ,
clamoribusque tyrannidem quandam inter mortales
exerceant, et Paulos atque Antonios ‘) sese credant.
44) Deponentis forma rara.
45) Ex duobus Sanctis Antoniis, altero Aegyptio, Monachorum
quasi patre, qui CV annos natus, anno 356 diem obierit supremum,
altero Patavino, Franciscano, in patria anno 1231 mortuo, hunc laude
eloquentiae clarissimum, sibi velle videtur.
Verum ego istos histriones tam ingratos benefici¬
orum meorum dissimulatores, quam improbos simu¬
latores pietatis libenter relinquo. Jamdudum enim juvat
de Regibus ac principibus aulicis a quibus simplicis¬
sime 1) color, et, ut dignum est ingenuis, ingenue,