exaudiant, quasi referat dici, quod nullus intelligat.
Audierunt nonnunquam ad concitandos affectus ex¬
clamationibus utendum esse.
Proinde presse alioqui lo¬
quentes, subinde repente
vocem tollunt furioso plane
clamore, etiam cum nihil
opus. Jures elleboro homini
opus esse, perinde quasi
nihil referat, ut clames.
Praeterea quoniam audie¬
runt oportere sermonem in
progressu fervescere, in sin¬
gulis partibus principiis utcunque sane recitatis, mox
mira vocis contentione utuntur, etiamsi res sit frigi¬
dissima, atque ita denique desinunt, ut spiritu de¬
fectos credas. Postremo didicerunt, apud Rhetores
de risu fieri mentionem, eoque student et ipsi jocos
quosdam aspergere, Qiay ’AQpodiry “), quam plenos
gratiarum, quamque in loco,
ut plane dvov rpdg Thy Avpay
esse dicas. Mordent quoque
nonnunquam, sed ita, ut
titillent magis quam vulne¬
rent. Nec unquam verius
adulantur, quam cum maxi¬
me 7rafiyoidîerda:videri stu¬
I td dent. Denique tota actio est
eiusmodi, ut jures eos a fori circulatoribus didicisse
43) Iurat per Venerem, gratiarum deam,