ceu rem arcanam Fraterculus Fraterculo per manus
tradit: cam tametsi mihi non est fas scire, tamen
utcunque conjecturis sequar. Primo loco invocant, id
quod a poetis mutuo sumpserunt: deinde dicturi de
charitate, a Nilo Aegypti fluvio sumunt exordium,
aut crucis mysterium enarraturi, a Babylonio dracone
Bel™) feliciter auspicantur: aut de jejunio disputaturi,
a duodecim zodiaci signis *) principium faciunt, aut
de fide verba facturi, diu de quadratura circuli *)
praeloquuntur. Audivi ipsa quendam eximie stultum,
erravi, doctum volebam dicere, qui, in concione cele¬
berrima, divinae triadis *) mysterium explicaturus,
quo et doctrinam suam non vulgarem ostentaret, et
theologicis satisfaceret auribus, nova prorsus ingressus
est via, nimirum a litteris, syllabis, et oratione, tum
a concordia nominis et verbi, adjectivi nominis et
substantivi, mirantibus jam plerisque, ac nonnullis
Horatianum illud apud se mussitantibus: Quorsum
haec tam putida tendunt? *) Tandem huc rem de¬
duxit, ut in grammaticorum rudimentis sic expressum
20) In cap. XIV (apocrypho) Proph. Daniel narratur draconi a Ba¬
byloniis culto, massam ex pice et adipe et pilis coctam in os dedisse,
qua diruptus sit.
21) Quamvis aliae res sint alienissimae, haec quodam modo cum
contionantis argumento cohaerere videtur, quod ita demonstrari possit
ieiunia valetudinis causa instituta esse verno tempore, cum sol in arietis
signum ingrediatur.
22) Ex quo tempore Aristoteles (Categor. P. 7) scripsit: ó roð xdxaou
tetpayuviouòs el yé tori émioryroy, imioriuy pèv aùrod oùx tori
oùdérw, aùrds dè exioryrdy éoriv, hac de re semper quaesitum est.
23) Tpiés graeco vocabulo dixit, nam Trinitas... non satis est La¬
tinum (L.).
24): Hor: SMe IL 7, 21.