OCR
134 ceu rem arcanam Fraterculus Fraterculo per manus tradit: cam tametsi mihi non est fas scire, tamen utcunque conjecturis sequar. Primo loco invocant, id quod a poetis mutuo sumpserunt: deinde dicturi de charitate, a Nilo Aegypti fluvio sumunt exordium, aut crucis mysterium enarraturi, a Babylonio dracone Bel™) feliciter auspicantur: aut de jejunio disputaturi, a duodecim zodiaci signis *) principium faciunt, aut de fide verba facturi, diu de quadratura circuli *) praeloquuntur. Audivi ipsa quendam eximie stultum, erravi, doctum volebam dicere, qui, in concione celeberrima, divinae triadis *) mysterium explicaturus, quo et doctrinam suam non vulgarem ostentaret, et theologicis satisfaceret auribus, nova prorsus ingressus est via, nimirum a litteris, syllabis, et oratione, tum a concordia nominis et verbi, adjectivi nominis et substantivi, mirantibus jam plerisque, ac nonnullis Horatianum illud apud se mussitantibus: Quorsum haec tam putida tendunt? *) Tandem huc rem deduxit, ut in grammaticorum rudimentis sic expressum 20) In cap. XIV (apocrypho) Proph. Daniel narratur draconi a Babyloniis culto, massam ex pice et adipe et pilis coctam in os dedisse, qua diruptus sit. 21) Quamvis aliae res sint alienissimae, haec quodam modo cum contionantis argumento cohaerere videtur, quod ita demonstrari possit ieiunia valetudinis causa instituta esse verno tempore, cum sol in arietis signum ingrediatur. 22) Ex quo tempore Aristoteles (Categor. P. 7) scripsit: ó roð xdxaou tetpayuviouòs el yé tori émioryroy, imioriuy pèv aùrod oùx tori oùdérw, aùrds dè exioryrdy éoriv, hac de re semper quaesitum est. 23) Tpiés graeco vocabulo dixit, nam Trinitas... non satis est Latinum (L.). 24): Hor: SMe IL 7, 21.