et videbunt nautas et aurigas sibi praeferri, quibus
putatis vultibus sese mutuo contuebuntur? Sed interim
spe sua felices sunt, non absque meo beneficio. At¬
que hos quidem, quanquam a republica semotos,
nemo tamen audet contemnere, praecipue mendican¬
tes, propterea quod omnia omnium arcana teneant,
ex confessionibus, quas vocant. Quae tamen prodere
nefas habent, nisi si quando poti, fabulis amoenio¬
ribus delectare se volunt, sed conjecturis modo rem
indicant, tacitis interim nominibus. Quod si quis hos
crabrones *) irritarit, tum in popularibus concionibus
probe ulciscuntur sese, et obliquis dictis hostem no¬
tant, adeo tecte, ut nemo non intelligat, nisi qui
nihil intelligit. Nec prius oblatrandi finem faciunt,
quam in os offam objeceris !). Age vero quem tu
mihi comoedum, quem circulatorem spectare malis,
quam istos in concionibus suis rhetoricantes omnino
ridicule, sed tamen suavissime imitantes ea, quae
rhetores de dicendi rati¬
one tradiderunt? Deum
immortalem ut gesticu¬
lantur, ut apte commu¬
tant vocem, ut cantillant,
ut jactant sese, ut sub¬
inde alios atque alios vul¬
tus induunt, ut omnia
clamoribus miscent. At¬
que hanc orandi artem