OCR Output

135

ostenderet totius triadis simulacrum, ut nemo mathe¬
maticorum in pulvere *) posset evidentius depingere.
Atque in hac oratione éeoroydrarog ille totos octo
menses ita desudarat, ut hodie quoque magis caecu¬
tiat quam talpae *%), nimirum tota luminum acie ad
ingenii cuspidem ”) avocata. Verum haud poenitet
hominem caecitatis, ac parvo quoque putat emptam
eam gloriam. Auditus est a nobis alius quidam octo¬
genarius, adeo theologus, ut in hoc Scotum ipsum
renatum putes. Is explicaturus mysterium nominis
Jesu, mira subtilitate demonstravit in ipsis litteris
latere, quicquid de illo dici possit. Etenim quod tri¬
bus duntaxat inflectitur casibus, id manifestum esse
simulacrum divini ternionis. Deinde quod prima vox
Fesus desinat in s, secunda Fesum in m, tertia Fesu
in #, in hoc &ĝfyTov subesse mysterium : nempe tribus
litterulis indicantibus, eum esse summum, medium,
et ultimum. Restabat mysterium his quoque retrusius,
mathematica ratione. Jesus sic in duas aequales diffi¬
dit portiones, ut scilicet penthemimeres *) in medio
resideret. Deinde docuit eam litteram apud Hebraeos
esse, ©, quam illi Syz appellent; porro syn Scotorum ,
opinor lingua *), peccatum sonat: atque hinc. palam
declarari, Jesum esse, qui peccata tolleret mundi.
Hoc tam novum exordium sic inhiantes admirati sunt

25) Cogitandum de pulvere (vitreo), in quo mathematici veteres for¬
mas suas discribere solebant.

26) Ci Ad. I. 3, 55 (P. 133 F).

27) Vocis usus, qualis nusquam apud veteres,

28) A pentametro versu ad vocabulum V elementis constans trans¬
latum indicat litteram s.

29) Britannorum sin.,