OCR Output

130

dent, et inter hos alii Coletas 5),
alii Minores, alii Minimos ©), alii
Bullistas 7), Rursum hi Benedic¬
tinos *), illi Bernardinos ®): hi
Brigidenses *°), illi Augustinen¬
ses"): hi Guilhelmitas™), illi Fa¬
cobitas *), quasi vero parum sit,
dici Christianos. Horum magna
pars in tantum suis nititur cere¬
moniis et hominum tradi¬
tiunculis, ut putet unum
IU coelum parum dignum esse
tantis meritis praemium,
haud cogitantes futurum,
ut Christus contemptis his omnibus, suum illud sit

TUL

= RTLA
ile

4) i.e. qui fune cincti sunt, unde apud Francogallos Fratribus mi¬
noribus regularis observantiae nomen ,,Cordeliers” inditum est. Nus¬
quam alibi apud E. nisi in l. De Conscr. Epist. (I. 467 A) repperi,
ubi ,,Funigerorum institutum professus est”, Num acutius quam verius
dictum, si quis contenderit, respicere Erasmum Ad. III. 5, 19 (P. 832 D)
ibique „Ad restim funiculum”, cui cognatum „Linum annectis lino”,
velut si quis mendacium attexat mendacio, dolum dolo, nugamentum
nugamento?

5) Coleta, virgo Corbeiae in urbe Picardiae nata (1380—1447), pri¬
mum Beguinis, mox Clarissis se addixit, tandem anno 1425 Congregati¬
onem Coletanam condidit. Huius saeculi initio sancta est praedicata.

6) Ordo Fratrum Minorum conditus est a Francisco Assisii, in urbe
Umbriae nato (1182—1226), biennio post mortem iam in Sanctorum
numerum relato.

Huic accessit ordo Minimorum a Francisco Paulano (Paula est
oppidum Calabriae) institutus, qui ea fuit humilitate ut cum S. Fran¬
ciscus eius patronus alumnos Minores, suos Minimos appellari vellet.
Vixit ab anno 1416—1507 et Sanctis est additus 1519.